Latin
LIBPINPARS 2
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 199
Unproofread scanNot analysed yet
Si obiectum rectam distantiam sortitum fuerit, apparebit distinctum in charta, distinctè etiam videbitur ab oculo, &distinctè pingetur in Retina; quia vitrum est aequale &simile humori Crystallino, &tantum distat Retina ab eodem, quantum charta à vitro. Si obiectum multum amoueris à vitro, confundetur imago in charta; quo etiam loco seruato, fiet visio confusa &caligans in oculo. quare? quia sicut species per vitrum in chartam, iia simulachrum obiecti per humorem Crystallinum affulsit in Retinam, id est, in hac remota statione, confusum &perturbatum. Idem fiet in statione proxima, nam &haec confundit, tam in oculo &Retina speciem, quam in charta imaginem: utriusque ratio vna est, quia &Retina &charta extra basin communem cadit, in statione quidem proxima cis, in remota trans ipsam; quia obiecta proxima basin communem producunt, remota contrahunt. DEMONSTRATIO VI. DErsolum obiectum formale visus omnes circa visionem experientiae &difficultates limpidè dissolui debent &possunt: atqui per solam tunicam Retinam hoc praestari potest; ergo sola tunica Retina obiectum visus formale est. Maior per se patet. Minor hoc toto opere passim ostenditur, &lius elucescet in sequentibus. Conclusio ergo manet.