Latin
CAPVT VIII
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 20
Unproofread scanNot analysed yet
Oculum adhuc vegetum filis vndequaque insertis suspendi liberè, neruo visorio sursum, tunica Cornea deorsum versis; vt sic tunicis exsiccatis, &humoribus exspirantibus aut arefactis, appareret Crystallinus cum Processibus ciliaribus. Et ne fugientibus humoribus, tunicae metu vacui coirent, perfodi Scleroticam iuxta neruum opticum, vt euanescentem humorem Vitreum sequeretur aër, quo factum, vt aeque tumidus maneret oculi bulbus intus vacuus, atque fuerat humoribus refertus. Exsiccatum ergo aperui, eaque facie praeditum reperi, qua ipsum in idea hac expressi. Nam Chrystallinus humor induratus in medio Processuum, tanquam araneus in tela sua pependit, Processuum in Sclerotica eadem meta fuit quae Vueae, id est, Iridis perimeter, quo Cornea Sclerodem contingit. Et sic ideam oculi talem dedi, qualem natura fabricante didici, qualem etiam Hieronymus Fabricius ab Aquapendente, anno 1600. quem post meam inquisitionem gratulabundus sum nactus, inuentam posteritati his verbis commendauit, lib. de Visione, parte 3. c. 8. Vt autem, qui Opticę scientiae operam dant, accuratè obseruare possint progressum varium radiorum, quos visuales appellant, dum ab vno in alium humorem transeunt; atque angulus refractionis dimetiri, &inde innumeras „vtilitates partium excerpere: curauimus exactissima diligentia o„culum humanum &ouilem permedium secari, &magnitudinem totius, ac singularum partium, nec non earundem situs &figuras describi, &loca, quae ęorum centra obtinent, inueniri, &omnia in „subiecta tabella delineari. Quam Lector consulat velim. Nam quod attinet ad dictum de Processibus &tunicę Vueae &c. concursum, in eandem Iridis metam; conuenit plane cum mea oculi fabrica: in qua proinde hucusque acquiesco: &in eandem alios haud inuitos concessuros, mihi facile persuadeo. Aliud est, quod Philosophum solicitum fortassis habeat; quod nimirum auctores in figura humoris Crystallini non consentinnt δν.