Latin
CAPVT VIII
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 22
Unproofread scanNot analysed yet
Ex eo quod globosior vel latior existat humor glacialis, necessario etiam ipsius pelliculam Araneam dictam, centri sui sedem variare, antrorsus si conglobetur, introrsus si complanetur. Et hinc concordari potest auctorum discrepantia, qualem enim quisque oculum in dissecando nactus est, talem de ipso sententiam tulit, talem nobis ideam prostituit. Ego itaque euitatis vtrimque periculosis viarum crepidinibus, medium amplexus sum iter, &in mea oculi conformatione Corneam &Araneam priorem aequidistantes posui, centraque ambarum in confinio humoris Vitrei &Glacialis collocaui, non quod ita semper &necessario accidere arbitrarer; sed quod citra vltraque vagaretur, medium eligendum existimaui. Nisi quis hanc ipsam centri stationem, à centro oculi nimis remotam, Corneaeque tunicae aequo viciniorem iudicet. Cui ego non multum relucter, nam vel doctrinae vel sententiae meae hic nihil penitus officitur. Quia, vti semper dixi, hęc partium ocularium inter sese collocatio, non consistit in indiuiduo, sed suos intra quos expacietur, satis patentes limites habet.