# Oculus, hoc est fundamentum opticum 237

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/237

CAPVT XII. Quare Suffusio oculorum omnia obiecta simili colore tingit? Va visio fit in Retina. Cum enim Visio non fiat absque Plucis atque coloris dignotione in parte sentiente facta, lux autem, ut rectè, ait Vitell. l. 3. prop. 59. & Ahazen. l. 2, pr. 18. comprehendatur à visu ex illuminatione corporis sentientis, & color ex alteratione formae eiusdem corporis sentientis, & enis coloratione, & albedo ex dealbatione similiter substantiae sentientis; quae omnia non aliter fiunt, quam specici in oculum aduentu, quae species & luce & colorum simulachris, quibus lux imbuitur, constat; idcirco quando Suffusio oculi in Aranea contingit, omnes etiam species transeuntes, illius colore afficiuntur, vel rectius, ipsamet Aranca sui coloris speciem accessu lucis externae in Retinam affricat; vnde sit, ut reliquae occupatum hospitium ingressae, repulsam ferant. haud aliter atque obtento ante oculum vitro colorato fieri solet. Sed dicent Crystallini humoris propugnatores, id eo fieri, quod humor Crystallinus, suo hospite conventus, reliquis audientiam & obsequium detrectet. At centra ester shilosopho; quod sensibile supta sensum positum non efsiciat sensationem: quod ipsi negare debent; nam suffusio illa ab oculosentitur, alias enim non omnia simili colore praedita esscrederet: sicut vitium coloratum ante oculum sentitur, auterao deserere debent suum Aristotelem, aut nostram sententiam armplecti, quae Ppilisophi doctrinam pulcherimè firmat; nam Refina colorem proprium penitus non sentit, cum tamen utcumque rubra sit; sed solos aduentitios aduertit.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
