# Oculus, hoc est fundamentum opticum 239

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/239
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/239

Annulus autem ille lucidus est ea Crystani portio, quę sub Vuea circum circa extenditur, cumque Vucx intorior superficies nigerrima existat, apparet Crystallinus obiectu ipsius lucidior, quam pars media foramini Vueae opposita, quae proinde Aqueo, Corneaque tunica ad supercilium usque obsepta, obscura & tenebricosa apparet, quod flammula illi innata non aeque ab illis, atque ab Vuea reuerberetur. Quae certè omnia uti egregiè hoc modo defenduntur, ita si visionem in Crystallinum reijcias explicari nulla ratione queunt. Nunquid enim Crystallinus se ipsum & suam lucem cernet, contra Aristotelem? quare dissitam à se iudicaret, & non insitam, praesertim quod aequę cum ipsi moueatur? quare ex opposito trusionis? quare hoc tantum fieret, si oculus pone, non etiam ante truderetur? cum par hic esset ratio? Cur annulus tantum lucidus & meditullium obscurum apparerent? Certè horum omnium & singulorum ratio vel mediocriter probabilis nulla afferetur, si actio videndi Crystaliino tribuatur; poterit autem omnium liquidissima dari caussa, si dim eetendi Retinae permittamus. Nam lucula haec apparet distare, quia lucidum distat: in oppositas trusioni plagas defertur, quia in Retina oppo sitas portiones illustrat. Nulla consequitur trusionem antęriorem quiaullatunica Reinaante Crystallinum exstat ud igin ap

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
