# Oculus, hoc est fundamentum opticum 24

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, VTRVM PRAEDICTVS PARTIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/24

Selerodis septa: alias enim, si vel Cornea vel Crystallinus Sclerodi concentricus esset, hemisphęrium vnico obtutu nequaquam caperetur: Et sic animalis incolumitati in multis rebus minus cautum esset: ea enim quae obliquius occursura erant, minus fuissent animaduersa: hinc sit, vt bestię multae pupillis oblongis praeditae sint: sed ne humorum abundantia visui caliginem (id quod in lippis & lachrymantibus aduertere licet) induceret; aut eorundem penuria siccitatem, è qua oculo mouendo attritio, ex attritione dolor crearetur; idcirco palpebrę vtrumque malum arcent, suo enim motu, & humectant oculum siccum, & humore superfusum extergunt. Ne praeterea frigore ab officio videndi auerteretut, prouidit auctor naturae adipem calentem, & Spiritus viuacissimos tam animales, quam vitales, &c. qui omnem frigoris sensum ita arcerent ab oculis, vt ipsi soli ab hoc hoste quasi immunes censeantur. Et ne obiectum nimis vehemens sensum laederet, hinc Vueae tunicae vim sese claudendi; aut nimis debile visum effugeret, eidem facultatem sese aperiendi attribuit; tam miro artificio, quam munifica largitate. Innumera alia, quae prouidentiam Numinis mirum in modum commendant, studio praetereo, eo quod vel ab alijs sparsim tangantur, vel sapientis lectoris intelligentiae sagaci relinquantur: aut in sequentibus luculenter pertractentur. Humor certè Aqueus homini rem leui brachio consideranti otiosus videretur, cum ipse maximè necessarius deprehendatur. Nam mox vt effluit, Vuea concidit, & in Crystallinum incumbens specierum ingressum prohibet. Ipsius ergo auxilio suffulta Vuea hiat & coit, ipse Corneam & omnes alias tunicas humectat, ipse totum oculum refrigerat, & opportunitates quamplurimas apportat. Pari ratione Vitreus Crystallinum gestat & magnitudine sua Retinam eo vsque distendit, quo specierum concursum communem possit excipere, ad quam rem mollitie valde tractabili est dotatus, &c, E2x

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
