Latin
CAPVT XVIII
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 243
Unproofread scanNot analysed yet
PORISMATA. Xis Opticus non cadit ulla sui portione in neruum Opticum; quia axis est perpendicularis ad Corneam, &eius aliorumque humorum &tunicarum centra traijcitur; extra quae neruus opticus ad latus in oculi tunicas sese exsinuat. 2. Vnicum tantum est planum, quod per axem &nerui medium traducitur, &in illo plano iacet etiam alterius oculi axis &neruus, neque possibile est absque violentia alterutrum oculorum ex illo educi. Quod si contingat, obiectum duplicatur, &vnum altero altius &depressius videtur. &c. In hoc plano est horopter. 3. Planum per axem priori ad rectos traductum, est in quo oculus res secundum altitudinem percipit, &haec plana ordinariè non sunt aequidistantia, sed ante oculum ad se inclinantur, in communem lineam in obiecto visibili terminatam. Hinc fit, axes opticos non esse parallelos; neque angulos aequales semper facere, sed maiores aut minores pro obiecti distantia. Item oculos ad se conuergere &diuergere; praeterea unum plus altero moueri posse dextrorsus aut sinistrorsus. Imo uno stante, alterum moueri. &c. 4. Motus oculi ad omnem loci differentiam ideo datus est, ut in quamlibet obiecti partem axem opticum transferat, &hac via eandem distinctissimè percipiat. 5. Axis Opticus est radius ad omnes oculi tunicas &humores rectus, qui solus &vnicus est is, qui pet medium oculi incedit; reliqui omnes alicubi infringuntur. Hinc errant, qui putant axe opticum esse illum radium, qui ad superficiem rei visae rectus exiHh 3 stat: imò fieri potest, ut omnes radij ad superficiem visam sint obliqui, nihiloninus tamen vnus ex illis axem constituat.