# Oculus, hoc est fundamentum opticum 249-2

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, MONIMEI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/249-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/249-2

Oc ergo est ambas, propter quod Graecia buccas
Rupit, dum faedo miscens Helicona tumultu
Excitat Aonias media de nocte Sorores
Lassas à Choreis, nec adhuc cantare paratis
Obijcit indomitas robusti carminis offas,
Materiamque omni dignam prodire theatro.
Nimirum ex Ithacae scopulis progressus Vlysses,
Cui praeter munctas nihil est memorabile nares,
Cyclopem stolidum, qui vix defendere poßit
Sese hominem, prae quo Faunus formosulus esset,
Quemque sinu puerum neque nigra Megaera tulisset,
Porrectum immani cum deprendisset in antro,
Post expugnatum, Baccho domitore cerebrum
Aggressus, socijs prope mille iuuantibus unum,
Vnum hominem, sed vix hominem, somnoque sepultum
(Tantae molis erat) solo, quem fronte gerebat Despoliatum oculo de lusco denique caecum Fecit, & aeternam tulit uno vulnere noctem.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
