# Oculus, hoc est fundamentum opticum 30-2

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, EXPERIMENTVM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/30-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/30-2

EXPERIMENTVM I. (Ic habet. Statue hominem quemuis in locum luce vehemente, vtputa solari illustrem, oculumque contra te & lucem statutum considera, & inuenies bpupillam subinde lenticulâ non maiorem, imo frequenter minorem; hunc eundem hominem sensim è loco illo lucido subdue in obscuriorem, simulque in pupillam intende, & eandem ad singulos quasi passus dehiscentem aspicies. Et hoc est vnum. Idem contingit noctu, si candelam ardentem oculo alterius obtendas pupilla enim multùm coibit, & vicissim si ad latus pededentim subducatur fax, dilatabitur sensim pupilla. Communis est haec experientia brutis animalibus, & homini. Quam solius Vueę asih) tunicae explicatione atque complicatione euenire, non radiorum aliquâ reuerberatione aut infractione, inde patet; quod hęc varietas in oculo ab animali exempto, tanetsi vegero adhuc, atque calente, locum non habeat, licet paulò antè habuerit in viδ τν uo; quod si Refractio, hanc rem efficeret, etia in oculo exanimato & adhuc humoribus vegetis praedito, locum haberet. quod tamen haudquaquam accidit. Vt saepius expertus sum. Ita videtur AB pupilla angusta ad lucem solarem C; DE pupilla ampla ad tenebras F.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
