# Oculus, hoc est fundamentum opticum 30

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/30

Limbus verò circularis aequabiliter pupillae circumfusus, est Vuea tunica versicolor, à cuius colore oculi nigri, glauci, flaui, fusci, &c. denominantur; Totum autem hoc coniunctum, id est, Vuea tunica cum pupillâ, Iris oculi siue sol appellatur. Et quamuis Iris haec tota eiusdem semper existat probabiliter amplitudinis, quoad peripheriam Sclerodi confinem; pupilla tamen verè augetur & minuitur notabiliter, etiam non sentiente animali: huius rei triplex affero à quolibet faciendum periculum.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
