# Oculus, hoc est fundamentum opticum 34-2

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, EXPERIENTIA TERTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/34-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/34-2

EXPERIENTIA TERTIA. RADIORVM DECVSSATIO, ET REI visae post decussationem secundum situm permutatio. CAPVT III. I vitro concauo tubi cuiuscunque alliueris paruulam cerae particulam extra centrum vitri, sed non procul, & conuexi vitri aperturam valdè constrinxetis, vt paruus circulus detectus sit, apparebit quidem res quaecunque procul visa situ ordinato & naturali, cera verò euerso situ, id est, si ceram in dextra parte applicaueris, capesset ea locum visum in parte sinistra, & vice versa, quod patet ad oculum; si enim in dextram cauitatis partem affrices, ceram aut simile quid, videbis in sinistrâ, situ figurae pormutato; quod etiam inde manifestatur, quia si intersertâ lamellâ radium à dextrâ oculi parte abscindas, occultabit ea abscissio sinistram cerae & rei procul visae effigiem; sit hoc ideo, quia sub eodem radio iacet res procul visa sinistra, & cera prope posita dextra.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
