# Oculus, hoc est fundamentum opticum 34

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, EXPERIMENTVM III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/34

Obiecta tam eminus quam comminus malignè, confusè, indistinctè & quasi per nebulam spectata, aut maiora debito, vel multiplicata, simpliciter & distinctè cernuntur, trans minimum foramen; patet hoc in superfluis siderum radiationibus, quas adhibitum foramen vt plurimum abscindit: in rebus exilibus oculo proximè obiectis, dilatantur enim ita, vt discerni nequeant, quae tamen interuentu foraminis probè distinguuntur. Horum omnium rationem expeditam dabit, qui formale visionis organum veraciter repererit,

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
