# Oculus, hoc est fundamentum opticum 38

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, EXPERIENTIA QVINTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/38

Terminus valdè vicinus, summum vltra spithamam vix excurrit, ad oculum autem sine certâ lego propinquat. CASVS TERMINI REMOTI. CAPVT. VI. E igitur intra termini remoti limites collocata, quae dextra Rapparet, dextram oculi partem occupat, quae sinistra sinistram, quae supera superam: adeoque locus visus in eandem plagam recidit, in quam radius visorius rem in oculum deferens. Hoc duplici experimento manifestum sit; Alterum est, si dextrum foramen cultro vel alio corpore obiecto ad laminae partem seu anteriorem seu posteriorem, obtegitur, tunc dextrum rei visae simulacrum perit; si sinistrum foramen intercipitur, euanescet sinistrae stationis imago, &c. Alterum experimentum in ipsum statim visum per se incurrit. Nam si per tria foramina, qualia sunt A, B, C, in punctum visile feraris, apparebit ipsum triplicatum imaginibus E, F, G, eo situ quem foramina A, B, C, prae se ferunt; punctum enim medium D, euanescens, in haec tria F, G, E, dispescitur situ analogo, vt sicut foramen B supra, A & C ex latere; ita Elocus rei visae supra, F & G similiter laterales statuantur, singuli suis foraminibus respondentes, locus E foramini B. F, A. & G. C qui certà situs non BRE PANS M non retineretur, nisi simulacrum similem in reldcum abneret, qualem radius eius in oculo. Neque occultaum foraminis A, tolleret locum visum F, nisi illius simulaeri radius ad Aperrigisset, &c. In hac experientiâ hoc notatu dignum est; si lamellâ perforata oculo proximè attinetur, ipsa foraminaampliantur in albicantes quosdam circellos, qui ab oculo conspiciuntur: mutuis intersectionibus implicati, fiuntque communia circelsorum segmenta multò lucidiora, non communibus, & non communia adhuc lucidiora sunt, ijs rebus quae in circellorum areis non iacent: Vt si oculus per duo fotamina A& B in parietem aliquem, praesertim album transpiciat, apparebunt eidem doulo duo circelli semetinter secantes ODE, & EFC, eritque communc segmentum CDEF albius reliquis extra communem sectionem, vt sunt EKEF, atque ELCD.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
