Latin
E NOFANDA ALIQVOT
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 44
Unproofread scanNot analysed yet
Istud tamen interuallum foraminumia lamella fixorum pupillâ semper debet esse minus. Alias vnius rei spacies veniret in pupillam tantum per vnum foramen, &sic obiectum vnum nequaquam valeret saepius praesentari videndi potentiae. Notandum 8. Res geminanda perfectè, debet interuallo foraminum in lamella factorum, multoque magis pupillâ esse minor, &hoc vel Geometricè, vel Opticè. Geometricè tum est minor, cum ex parte rei pupillam non excedit. Opticè minot est, cum minus in oculo occupat, quàm foraminum in lamina intercapedo. Notandum 9. Quoduis rei vnius multipliciter per multa foramina visae simulachrum rem visam debilius repraesentare, quam si res eadem absque foraminibus libero obtutu cernatur. Ratio in promptu est. Quia aspectus liber sub omnium aut plerorumque radiorum ab vno obiecto emissorum congerie absolun tur; qui ad foramen restringitur sub paucioribus efficitur radijs, &ijs plerumque, qui in libero aspectu opprimuntur, eo quod confusionem alioqui parerent. Notandum 10. Quamcumque rem vnam per plura fotamina sub vno simulachro spectatam, (quod in statione media contingit,) multo efficacius &vegetius videri, quam multiplicem sub simulachris multis. Ratio eadem, quae notandi prioris, Quia in statione media omnia diuersorum foraminum simulachra refractionis virtute in vnam organi visorij partem coincidunt similiter; ideoque mutua intensione speciem viuaciorem oculo imprimunt, &hic visionem robustiorem effermat, &c. Simillimam huic experientiam extra oculum si desideras, adi caput 13. l. 3. p. 1. &videbis quam pulchre verum vero concinat, quando rem eandem ad nutum tuum, situ quocunque aut mul tiplicabis per plura foramina, aut vicissim vnies, &c.