# Oculus, hoc est fundamentum opticum 46

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, EXPERIENTIA SEPTIMA. CAP.X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/46

Aliter se res habet, si radij solares per vitrum conuexum ingrediantur, ij ad ,& inde refractionis singula vitri puncta à toto sole sese colligunt, auxilio anxiliorursum in communem quandam basin EFGH expandunt: vt qui punctum quodcunque a Sole illustratum intercipit, necessario à tota basi illam lucem auferat, quam à radijs per illud punctum transmissis participauerat. Sicut autem obtegendo partes foraminum, splendor à totam proiectione baseos aufertur; ita contra, detegendo accedit, haud aliter atque si quis, illic quidem vmbram tenuem seu velum tenerum obduceret basi EFGH; hic autem, atque si lucem affundetet eidem vel albedinem penicillo superinduceret. Atque haec quidem experientia est vna ex earum numero, è quam innumera hauriri possunt & debent, vt in sequentibus manifestum euadet. Aduertendum hic est, foramen cum vitro coniunctum sit, non debere esse nimis magnum, sed amplitudine plus minus esse tanta, quantus est circulus EFGH: absque vitro minus multo, vti supra dictum: alias enim basis solaris in oppositum proiecta parietem, &c. nraicr erit per foramen majus, minor por minus. Caetorum totius Solis imaginem EFGH in quolibis vitri conuexi puncto recipi ex dictis hoc modo conficitur. In illo puncto imago totius Solis recipitur, in quo radij totius Solis existunt; (hi enim imaginem Solis formaliter se ipsis depingunt, teste experiontia) atqui hi radij existunt in quolibet vitri conuexi puncto, ergo in quolibet ipsius puncto imago totius Solis recipitur. Et confirmatut: quia cuiuslibet puncti in superficie vitri elisio vel occultatio, redundat in totam Solis imaginem FFGH, quod in nullo alio puncto ante vel post accidit: in illo ergo puncto & non in alio, solaris ideae radij conuenerunt. Quia quodlibet, Solis puctum integram sphaeram radiosam emitur, ergo in quoduis medij. adeoque vitri punctum aliquem radium dirigits id quod experientia exelictis testatissimum facit. Amplius in quolibet etiam vitri puncto totius Solis radios decussari, postque decussationem in contratias partes tendore, hinc manifestum euadit, quia si inter Solem & vitrum conuexum ad aliquiantum à vitro interuallum opacum corpus interponas, radionum dextrorum abscissio pariet in Solis imagine EFGH vmbram finistram: sinistram; sinistrorum dextram; superorum infernam; infernorum superam, &c. Quod impossibile esset, nisi decussatio eorundem esset facta. Quod autem decussatio in diuersis quidem & dissitis vitri punctis, & nihilosecius tamen in eandem imaginem EF GH, corradiatio accidit, beneficium vitri conuexi, & mysterium refractionis, naturae thesaurus, & inexhausta Conditoris est sapientia. Quam qui cum debita animi modestia studiosè rimatur, honorifice desudat, qui aliquatenus assequitur, gloriosam praedam ex adytis naturae penetralibus reportat.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
