Latin
EXPERIENTIAOCTAVA
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 47
Unproofread scanNot analysed yet
EXPERIENTIAOCTAVA. DE OCVLIS MALE AFFECTIS, suffusionique obnoxijs. CAPVT XI. Vnt homines aliqui, quibus obtutum aufert, tenuis quaedam pellicula, è viscoso humore intra tunicam Corneam &humorem Crystallinum pupillae obducta: quae facit vt rerum aspectabilium formae ingressu oculi exclusae, eundem facultate illas percipiendi omni destituant: vnde Chirurgi in auxilium aduocati huic malo hanc medicinam faciunt. Acu argentea tunicam Corneam ex latere perfodiunt, tunicellamque illam adulterinam supernè detractam circa acum conuoluunt, &in inferiores humoris aquei sinus mergunt, vt hac ratione foramine Vueae denuo patefacto, liber transitus in pupillam detur. quo obtento, extrahitur acus &oculus curatus est, atque rebus videndis, vt ante idoneus. Simile quid euenit, circa eiusdem suffusiones, vt cum bile Suffusio flaua, alioune colore Chrystallitus humor inficitur, &c. tunc enim oculorum. visa omnia flauescunt, quousque peregrinus ille color seu tunicis insidens, seu infusus humoribus, competenti remedio segregatur: tunc enim suus oculo nitor, &suus rebus color redit, Audi quid inter caetera notatu digna, loannes Theodorus in discursu suo de visus nobilitate, c. 12. in hęc verba scribat, p. 124. &c.