# Oculus, hoc est fundamentum opticum 47

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, EXPERIENTIAOCTAVA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/47

EXPERIENTIAOCTAVA. DE OCVLIS MALE AFFECTIS, suffusionique obnoxijs. CAPVT XI. Vnt homines aliqui, quibus obtutum aufert, tenuis quaedam pellicula, è viscoso humore intra tunicam Corneam & humorem Crystallinum pupillae obducta: quae facit vt rerum aspectabilium formae ingressu oculi exclusae, eundem facultate illas percipiendi omni destituant: vnde Chirurgi in auxilium aduocati huic malo hanc medicinam faciunt. Acu argentea tunicam Corneam ex latere perfodiunt, tunicellamque illam adulterinam supernè detractam circa acum conuoluunt, & in inferiores humoris aquei sinus mergunt, vt hac ratione foramine Vueae denuo patefacto, liber transitus in pupillam detur. quo obtento, extrahitur acus & oculus curatus est, atque rebus videndis, vt ante idoneus. Simile quid euenit, circa eiusdem suffusiones, vt cum bile Suffusio flaua, alioune colore Chrystallitus humor inficitur, &c. tunc enim oculorum. visa omnia flauescunt, quousque peregrinus ille color seu tunicis insidens, seu infusus humoribus, competenti remedio segregatur: tunc enim suus oculo nitor, & suus rebus color redit, Audi quid inter caetera notatu digna, loannes Theodorus in discursu suo de visus nobilitate, c. 12. in hęc verba scribat, p. 124. &c.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
