# Oculus, hoc est fundamentum opticum 54

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, LIBRI SECVNDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/54

LIBRI SECVNDI PARS PRIMA. Vandoquidem radij in diaphanas oculi partes tam rectà quam obliquè illabuntur, eae autem & situ, & figura, necnon densitate differunt; consequens est vt radiorum refractio in ijs fiat: qualis autem ea sit in singulis vel tunicis vel humoribus, studiosè exquiritur; indeque Radius verè visorius vel reijcitur, vel tandem, (quod in Retina euenit) solidè approbatur. EX EO QVOD IN CONVEXA TVNICAE Corneae superficie videndi actus non elicitur, ἡ * ῶ linearum vis valium in oculo refractio nccessario astruitur, CAPVT I. A Ngulum visorium sciri, ignoratis radijs visorijs est impossibile; quia ipsi angulum visorium constituunt. Radios visorios sciri ignorato organo formali seu immediato visus, est impossibile; quia visorij anguli ex ipso immediatè procedunt; vnde operae pretium est dispicere quaenam oculi pars officio videndi fungatur, vt sic de angulo visorio aliquid rectius statuatur. Caeterum quia perspicuarum oculi partium diuersa est densitas, vt Ib. 1.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
