Latin
LIBRI SECVNDI
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 56
Unproofread scanNot analysed yet
Quia res per foramen angustum visa, recedente solo foramine ab oculo, re autem visibili &oculo immotis persistentibus, non arctaretur oculi iudicio sed augeretur; cui tamen experientia lib. I. p. 2. c. 2. proprietate 6. allata contradicit. Augmentum autem futurum sic demonstro. Sit res visa AB, foramen F, oculo CDE vicinius, remotius G: quia ergo radij AH, BI, per foramen vicinius F prolapsi sese intersecant, erunt anguli AFB, &IFH ad verticem oppositi aequales, per 15. lib. 1. Euclid. eodem modo radij AD, &BC, ad foramen G remotius secti, angulos AGB, &CGD, mutuo aequant; Est autem angulus AGB maior, angulo A FB, per 21. lib. 1. Euclid. igitur &CGD maior est angulo IFH. Igitur si anguli IFH, &CGD, à radijs in Corneam incidentibus facti, sunt visorij, res eadem immota AB per G foramen remotius, angulo CG D maior comprehensa, apparebit maior, quam visa per foramen vicinius F sub angulo minore IFH, quia tanta apparet res, quantus est angulus visorius, factus â radijs visorijs. Quibus cum experientia contraeat; visio in conuexa tunicae Corneae superficie non fit. Quia, si in extima tunicae Corneae superficie visio fit, explicari nulla ratione potest, experiertia 6. c. 8. quomodo res una per tria foramina conspecta, modo situ euerso, modo recto triplex, conpareat; modo simplex cernatur. Cum enim radij à re vna per tria foramina in Corneam allapsi sint recti, inque diuersas partes eiusdem cadant, ipsique formaliter visorij, ex aduersarii sententia existant; necessarium est aut rem semper triplicem, aut semper vnam videri; necessarium etiam est aut semper situ euerso, aut semper recto spectari: quia discrepantiae ratio reddi nulla potest. nam organum visorium quod Corneae superficies esse ponitur, inuariatum manet, obiectum idem statuitur, solo accessu variatur; tria foramina situm &stationem retinent.