Latin
DE REFRACTIONE IN GENERE
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 57-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE REFRACTIONE IN GENERE. DESCRIBITVR RADIVS DIRECTVS, Re flexus &Refractus. CAPVT II. Adius rectus ab vno puncto rei visibilis progressus, ob corpoNra per quae vel ad quae incidit triplex est: Directus, quando vnus absque angulo in vno perspicuo fertur; Reflexus, quando à diaphano corpore in opacum impactus in idem diaphanum reuertitur; Refractus, quando ab uno perspicuo in aliud diuersae naturae prouehitur, &in hoc casu, post punctum incidentiae, linea recta radiosa progressa, angulum facit cum priore ad punctum incidentiae, quod appellatur punctum refractionis, quia in eo primus mus incidentiae radius est à directo suo itinere diuulsus, &quodammodo frangi caeptus, dum secundum viam angulosam procedere cogitur.