# Oculus, hoc est fundamentum opticum 57-2

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, DE REFRACTIONE IN GENERE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/57-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/57-2

DE REFRACTIONE IN GENERE. DESCRIBITVR RADIVS DIRECTVS, Re flexus & Refractus. CAPVT II. Adius rectus ab vno puncto rei visibilis progressus, ob corpoNra per quae vel ad quae incidit triplex est: Directus, quando vnus absque angulo in vno perspicuo fertur; Reflexus, quando à diaphano corpore in opacum impactus in idem diaphanum reuertitur; Refractus, quando ab uno perspicuo in aliud diuersae naturae prouehitur, & in hoc casu, post punctum incidentiae, linea recta radiosa progressa, angulum facit cum priore ad punctum incidentiae, quod appellatur punctum refractionis, quia in eo primus mus incidentiae radius est à directo suo itinere diuulsus, & quodammodo frangi caeptus, dum secundum viam angulosam procedere cogitur.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
