Latin
DE REFRACTIONE IN GENERE
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 58-2
Unproofread scanNot analysed yet
linea ex A in superficiem refringenrem CD, perpendicularis demissa esset Cathetus Incidentiae. Et quia quęlibet recta linea in rectam incidens facit vel duos rectos, vel duos obliquos angulos, ideoque in aequales inter se, simul autem aequales duobus rectis; hinc fit ut linea incidentiae, cum linea perpendiculari necesario duos efficiat angulos inaequales; quorum minor dicitur angulus incidentiae, qualis esset angulus ab incidente radio AB, &perpendiculari GB versus partem A protracta, comprehensus. Angulus minor IBG, à refracta IB, &perpenndiculari BG, comprehensus, est angulus refractus. Angulus HBI, à linea incidentiae in directum ex B in Hproducta, &linea refractionis BI contentus, est angulus Refractionis. Differunt enim hi duo anguli. Vide Vitell. I. 10. ad initium, Definitiones. loannes Keplerus in Diopt. Def. 1. vocat angulum Inclinationis, quem Vitellio incidentiae facit. DE VERO