# Oculus, hoc est fundamentum opticum 6

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, PARTIVM ENVMERATARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/6

PARTIVM ENVMERATARVM Perspicuitas, & Opacitas. CAPVT IV. Tunica Mnes Tunicae praeter Sclerodem, Vueam & Choroidem Ketina sunt diaphanae: vltra mediocritatem Cornea, minus Rediaphana tina, de quâ solâ dubium esse posset, an omninò pellucida est. esset; sed probatur manifestâ experientiâ & ratione inde deducta: constat enim pupillas animalium diuersicolores esse, experientiâ teste; atqui colores illi non sunt nisi Choroidis per Retinam tralucentis quaedam quasi concauae tincturae: nam fundus Choroidis taurinae caeruleus, felinae flauus existit, &c. teste experientiâ: Igitur Retina tralucet. &c. Humores itidem omnes pellucidi sunt; maximè Cristallinus, reliqui duo minus. Vitreus enim hinc dictus est, quod vitrum, licet purissimum, viriditate tamen aliquantulum imitaretur, Aqueus, quod aquam. Sicut autem perspicuitas corporibus a Alhainest ex eo, quia coloribus destituuntur, 2 ita è contrario opacitas zen. colorem semper & necessariò comitatur: imò è solo colore ortum habere videtur, lucis enim fluxum solus color prohibet, & solum corpus opacum illuminari nequit, vnde quo quid colore tinctius est, hoc transparentiae minus habet. Vuea igitur tunica opaca est, ut luci & speciebus ingressum nimium interdicat sinumque intimum tenebricosum reddat: Choroides vnà cum Sclerode opacae sunt, ut cameram oculi interiorem obumbrando, speciebus recipiendis adaptent; Retina verò plus opaci albi quam diaphani habet, ut eidem in se imbibendis habilior euadat.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
