# Oculus, hoc est fundamentum opticum 61-2

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, DE REFRACTIONE IN SPECIE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/61-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/61-2

DE REFRACTIONE IN SPECIE. ANET QVALIS SIT IN SINGVLIS oculi partibus diaphanis Refractio. CAPVT V. Mnis igitur radius ab obiecto ad oculum profectus, transgressus Corneam, & in tunicae Vueae superficiem anteriorem non impactus, omnes tunicas & humores reliquos usque ad Choridem penetrat, teste experientiâ, siue enim oculum exemptum à dorso denudes, videbis rem quamuis per humores integros tralucentem; siue oculum viuum inspicias, transparebit fundus Choroidis: ideoque si radius immissus obliquus est, ad aliquam horum diaphanorum superficiem, necessariò refringitur, ad quam autem rectus accedit, irrefractus penetrat. Quod autem radius obliquus refringatur, patet ex humorum & tunicarum diuersa densitate & naturâ, situ insuper excentrico. Et quòd recta illapsus non frangatur.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
