# Oculus, hoc est fundamentum opticum 66

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, DENSITAS HVMORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/66

Hinc tamen aliquis humorem Vitreum Crystallino densiorem foitassis argueret, Quod vnum punctum ab oculo, in statione vicinissima visum, si dextrum sit, in sinistrum, locum reijciatur; si sinistrum in dextrum: haec experientia lib. 1. p. 2. c. 7. & 8, in medium producta, defendi non videtur, nisi humor Vitreus Crystallino densior admittatur. Oculus namque ABC, per duo GEH foramina. D, & E, videat vnicum punctum, Fin duobus locis G & H, iuxta experientiam l. 1. p. 2. c. 8. allatam: & quia distantia IF ab oculo ABC, breuior sumitur quam spithama, punctum F videbitur in loco finistro G per foramen dextrum D; in Hloco dextro per sinistrum E: quibus per citatam experientiam exploratis; cadat radius FD, In Corneam ad punctum I; quoniam igitur Cornea est densior aëre, fiet ex puncto I refractio ad perpendicularem lineam IK, ideoque refractionis radius IL, protractus extra oculum veniet ad locum H: (neque enim Aqueus humor, licet rarior poneretur quam Cornea, vnquam compensaret in totum factam à Cornea refractionem, quia ipse aëre Corneam circumstante multo est densior; quanto igitur minus si eiusdem densitatis existat, cuius est Cornea? ) Quocirca radius, per quem visio sit, non potest esse LIH, quia experientia praedicta reclamat, conspicitur enim punctum F in loco finistro G, at per LIH visum, esset in parte dextra apud H. Visio ergo in humore & tunicis ante Crystallinum versantibus in hoc casu nulla.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
