# Oculus, hoc est fundamentum opticum 67

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, DENSITAS HVMORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/67

Viterius ergo: quia radius IL ex humore Aqueo tanquam diaphano rariore in Crystallinum densiorem appellit, refringetur is ad perpendicularem lineam LK, ex Araneae antetioris centro K excitatam, & ob hanc caussam refractionis radius LMforas productus, cadet inter LIH, incidentiae radium, & inter educendam perpendicularem KL, fietque radius MLQ, qui si pro visorio assumatur, transferetur punctum E à vero in locum visum Qus cui rursus obstat praefata experientia. Neque igitur iste radius est is sub quo immediatè visio efformatur: & sic ex hoc capite visio etiam ab humore Crystallino exulat. Tandem igitur, cum ex humoribus solus Vitreus restet, dicendum videtur, in ipso refractionem talem fieri, ut radius visorius foras eductus in locum G pertingat, & sic cum experientia concordet, quod fiet, si densior statuatur ipse quam Crystallinus. Quocirca ex N centro posterioris Araneae eijciatur per M perpendicularis NO, & refringatur ad eandem radius MP in puncto M, ut refractionis radius sit PM, qui foras emissus cadat in G; & sic stabit experientia, punctumque F spectabitur in loco G, & visio elicietur sub radio formaliter visuali MP, apud P. Et haec quidem ratiocinatio magnam prae se speciem ostentat. Ad lydium tamen lapidem affricta fallit. Lydius autem ille lapis est alia in fallibilis experientia lib. 3. p. I. c. 13. & alias passim accuratius expendenda, nunc pro re nata illam in eodem schemate strictim percurro. F, sit candela ardens, ABC vitrum sphaericum cauum, LMN, lens vel vitrea, vel Crystallina solida; ASC, esto similiter superficies ampullae vitreae, & sint haec ita coniuncta, atque disposita uti partes oculi, & sinum anteriorem LB impleat aqua naturalis, posteriorem MS purus putusque aër, adhibeatur candela F interuallo IF minore quam sit longitudo digiti, traluceatque per duo foramina D & E, quo facto, si in fundo OPRS chartam mundam obieceris, excipies vnius faculae F duas distinctissimas formas, & dextram quidem per dextrum foramen D, sinistram per sinistrum E: quod si praemissa pseudographica argumentatiò valuisset tunc facula F per dextrum foramen D transmitterer suam speciem in sinistram partem ad punctum vel Rvel S, eo quod aër multo rarior sit quam vitrum vel Crystallinus N, aut aqua BL, si igitur raritate aëria non obstante, refractio tantum non valet, ut faculam Fttansferat in R vel S, quanto minus id fiet in humore Vireo . etiamsi, etiamsi ipse rarior existat, quam Crystallinus aut Aqueus? cum Vitreus humor longissimo interuallo aërem spissitudine antecedat? Deinde quî fieret, ut tam densus esset Vitreus, ut binas refractiones in Cornea & Chrystallino factas compensaret? Igitur sicut hoc argumentum pro densitate Vitrei humoris allatum per dictam instantiam eneruatur, ita raritas è contrario, aut densitas aequalis multum stabilitur.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
