# Oculus, hoc est fundamentum opticum 69

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, REFRACTIO RADII VISIBILIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/69

Qui licet humore bacchico turgescat, tamen ita carnosa quadam corpulentia riget, ut contrectantis manum ductissime patiatur antequam in laticem natiuum resoluatur: talis est humor Virreus, &c. 4. Quia si Vitreus humor rarior est Crystallino, per eum refractio fiet à perpendiculari, & necessario alia per tunicam Retinam, ad perpendicularem; quod si fiat, non satis quotidianae visus experientiae cautum videtur. 5. Quia coloratior apparet quam Crystallinus; vnde & densior reputandus videtur. 6. Tandem confirmatur hoc ex incommodo: nam si Vitreus humor HMNI, rarior esset Crystallino HIK, tum radius GK, refringeretur secundum radium KO, & sic angulus visorius ordinarius naturalis nimis auctus fieret, & tes visae in nimis aliena loca transferrentur, contra sensus experientiam. Resumptis prioribus: Allabatur radius GK per humorem Crystallinum refractus in concauam Vitrei superficiem HKI, dictam Hyaloidem, conterminam, Araneae; postea ad K punctum incidentiae traducta sit perpendicularis KM: quia ergo humor Vitreus HMI densior positus est Crystallino GHI, refringetur G K ad perpendicularem KM, secundùm radium KN. Qui punctum A satis in loco suo naturali retinet. Dixi, haud improbabiliter; Quia non est ita adhuc Vitrei densitas sensu explorata, ut haec res extra omnem dubitandi aleam videatur aut constituta, aut constituenda. Etenim quid pleraque argumenta allata valeant, constat partim ex capite 8. & elucescet clarius sparsim in sequentibus.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
