# Oculus, hoc est fundamentum opticum 7-2

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, FIGVRAE PARTIVM OCVLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/7-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/7-2

FIGVRAE PARTIVM OCVLI. CAPVT N. ωιταεαιείlguram corpora ab extrema sui superficie nanciscuntur; quae curua est, aut plana, aut ex his mixta. Hinc quia tunicae Consolidatiuae totum oculum ambientis extremitas curua, totus oculus ab eadem rotundus seu globosus est & dicitur. - ἐ ὑ Sed quaeritur, vtrum haec tunicae Consolidatiuae adeoque oculi rotunditas sit sphaerica, an alterius rationis? Solidorum enim rotundorum alia sunt sphaerica, alia non sphaerica; non sphaericorum multas species ostendit Archimedes, de sphaeroidibus, plures Keplerus in suâ nouâ Stereometriâ, qui species propè 90.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
