# Oculus, hoc est fundamentum opticum 7

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, PARTIVM ENVMERATARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/7

Nam quod minus diaphana quam opaca sit, inde liquet, quod ablatâ post tergum Choroide & Sclerode, ipsa Vitreum humorem ita cooperiat, ut per eam neque Cornea neque Cristallinus, neque ipse Vitreus humor transpareat, experientiâ teste: tralucidam tamen esse constat è colore pupillę: sic etiam charta aut tela alba & tenuis, madefacta, litteras sibi à tergo inscriptas, aut alias res transadiunctas, in oculum clarè & distinctè traijcit, quod minus accidit, si easdem procul abiunxeris. Choroides tota opaca est, & semper superficie concauâ euidenti aliquo colore infecta, insuper & laeuis instar dorsi specularis; quae omnia eò seruiunt, ut conuexam Retinae superficiem ab omni inaequalitate vindicet, ut sic species appulsae situm inconfusum seruent, tum etiàm, ut vltra progressę retundantur, & quodammodo sepeliantur. Aranea & Hyaloides à perspicuitate suorum humorum sensu differre non videntur. Proinde similia de vtrisque Auctores enunciant. Densitatem trium oculi humorum, quemadmodum & tunicarum enucleatiorem, inuenies libro secundo, p. 1. c. 5. 6,

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
