# Oculus, hoc est fundamentum opticum 71

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, REFRACTIO RADII VISORII EX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/71

Quod si Vitreus maior sit Crystallino, in puncto refractionis M, magis discedet radius LM à perpendiculari OMN, fietque refractionis radius MS, qui foras eiectus incidet in locum T, quo etiam transferer punctum F: cum autem ipsum ex parte rei, teste experientia conspiciatur in G, impossibile est, ullum dictorum radiorum visorium esse, necesse ergo, eos omnes in tunica Retina emendari. Quod ut fiat, oportet Retinam dictis humoribus densiorem sumere. aliâs enim punctum F non restitueretur in locum G, sed magis differretur in alienum ultra H, Q, & T. Nullam verò refractionem omninò necessariam esse in Retinâ si Vitreus humor Crystallino densior, aut tunica Retiformi non sit rarior, inde liquet, quia eiusdem spissitudinis tunc probabiliter existit. Et caetera pleraque rectè defendi posse videntur, absque vlteriore refractione. Sed ex alijs capitibus multa obstaculasese ingerunt, uti in sequentibus frequenter occurret,

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
