# Oculus, hoc est fundamentum opticum 73-2

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, LEMMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/73-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/73-2

LEMMA. RADIVSVISORIVS PRINCIPALIS seu formalis in sensum cadit, non ultimo tantùm sui indiuisibili puncto, sed aliquâ portione. CAPVT XIII. Mnes radij per quos punctum aliquod visibile in organum visus deriuatur, sunt & dicuntur radij viforij, sed aliqui mi nus principales & secundarij siue mediati & deferentes; vnus autem principalis, primarius & immediatus seu formalis est is, qui ipsum id organum visus, quod formam coloris sentit, ingreditur, & ut ita dicam sentitur: talem autem radium vnum ex enumeratis esse, hinc euidens est; quia praeter hos nullus simpliciter datur aut est possibilis, propterea, quòd corpus diaphanum praeter humores aut tunicas iam dictas aliud nullum sit in oculo; & quòd radiorum omnium & singulorum fluxus sit rectus: vnde etiamsi nerui Optici medulla poris & spiritibus visibilibus abundet, tamen quia isti pori se deinceps habent, & quia ipse neruus ex latere oculum excipit, ut ostensum est in capite 9. partis primae, lib. i. lib. 1. neque in rectitudinem expotrectus est, oculo praesertim llmo; fieri nequit, ut radius vllus praeter dictos introrsus vergat: omnes enim radij, seu directi, seu reflexi siue refracti, sunt rectilinei. His ergo praescitis. Dico 1. Illum radium sub quo visio sit, necessariò esse vnum ex enumeratis: quia aliquo radio oculus sentit, & praeter hos alius nullus est, Dico 2. Eam portionem de radio visorio sub quâ visio fit, non esse punctum indiuisibile, sed longitudinem aliquam sensibilem. Probatur I. Quia communior Opticorum sententia habet, radium sub quo visio fit, non esse lineam omni latitudine carentem; Ergo simili ratione, punctum vltimum sub quo visifica repraesentatio contingit, non est omnis longitudinis expers.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
