# Oculus, hoc est fundamentum opticum 76

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, CONSECTARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/76

Conciliari posse, ex huius lineae narurâ auctores nonnullos inter se; qui volunt fieri visionem radijs admissis, & qui emissis: illi namque secundum veritatem, hi secundùm apparentiam locuti videntur esse. Cum enim res videatur in eo esse loco, in quo non est, & à quo radius ad oculum nullus venit, consequens erat opinari oculum aliquos radios in illum ipsum locum eiaculari. Omnes radios formaliter visorios, esse refractos, praeter vnicum. qui cum axe optico concurrit. Et hunc solum radium habere rei spectatę eundem locum tam verum quam visum. gr. 2 6. Et secundum hunc solum radium rem certissimè directifsimè atque distinctissimè spectari. Hinc secundum solum hunc radium artifices collineant, Geometrae terrestria, Astronomi caelestia mensurant. Reliqui enim omnes, quia obliqui oculum subingrediuntur; debilius repraesentant, & in aliena loca visum deducunt. His ita constitutis superest radium formaliter visorium inquitere. ζ i: LIBRI tili.ioiii.i LIBRI SECVNDI PARS ALTERA. QVAENAM EX RECENSITIS HACTEnus lineis statuenda sit formaliter visoria. Ingulas oculi portiones diaphanas denue lustrat ista pars, & eum radium qui intimum facultatis visiuae cubicularium agit, quemque Philosophi formaliter visorium nuncupant, solicite inuestigat, à tunica Corneâ vsque ad Retinàm, in qua illum tandem inuenit, Refractionis atque experientiarum praemissarum subsidio.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
