# Oculus, hoc est fundamentum opticum 78

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, ET PRIMO QVIDEM REPROBATVR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/78

Iradius in Corncae superficie receptus est formaliter visorius, tunc datur aliquis casus, in quo iste radius refringitur, in eâdem; at hoc est impossibile, per omnem tam Dioptrices doctrinam & veritatem: quam sensus experientiam: quia nunquam radius refringitur nisi in corpore; superficies autem non est corpus, &c. Impossibile est ergo & id ex quo illud sequitur. Sequelam maioris demonstro per Experientiam quintam capite 7. parte 2. I. 1. & 8. ad initium explicatam. Cuius vi sequitur, si vnum idemque punctum D, aut N in 8. capitis figura per duo eiusdem lamellae foramina in Corneam arradiet, punctum illud geminatum iri, & sub radio quidem dextro allatum, in sinisteriorem partem; sinistro in dexteriorem casurum, sitibus permutatis; uti periclitari cuilibet in promptu est: quibus irrefragabiliter positis. Sit hic in adiecta figura, radius incidens AB, à puncto visili A, per foramen dextrum admissus intra digiti ab oculo distantiam; igitur adstipulantę experientia, modo citata, punctum A videbi tur in loco sinisteriore, qui sit G, quod fieri nequit, nisi per radium refractum GB. Et sic manet etiam demonstrata sequela maioris, in aliquo saltem possibili casu. Ex quo mox infertur haec contradictio. Per Experientiam c. 5. 7. & 8. I. 1. allatam, A videtur in loco G; & per solidam refractionis doctrinam, in nudam Corneae superficiem receptus radius AB, omnino non refringitur, ideoque à loco, non transfertur, & si videtur, non videtur nisi in A. Ergo si in Corneae superficie visus officium suum absoluit, punctum A per dextrum laminae foramen admissum spectatur in A; Igitur non spectatur in G: quia in duobus simul locis per vnum aduentans radium, idem punctum cerni non potest: & per experientiam datam spectatur in G: idem igitur simul spectatur & non spectatur in G. quod est impossibile. Visorius ergo radius non est formaliter in Corneae superficie, &c. DEMONSTRATIO II. Er Experientiam cirati Capitis 8. vnum punctum per tria foramina aspectum, in certo casu manet & apparet vnum: hocautem fieri est impossibile, si radius formaliter visorius in Corneae superficie existit. Ob duas enim solas caussas illud punctum vnicum apparere potest: vel quod radij omnes in Corneam accidentes ab eo tanquam vnico fonte scaturiant; & hoc non: quia sic nunquam idem punctum pluralitatem foraminum imitaretur: quod tamen accidit.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
