Latin
CAPVT III
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 82-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT III. DicenConcl. 3. Icendum 3. Radium humori Aqueo inhaerentem non esse radium formaliter visorium. Sit. n, per part. 2. caput experimentumque 3 cereum punctum A, illitum concauo tubi vitro, lapsum in Corneam radio AB, in quam refringitur ad perpendicularem, ut dictum, &sit refracta linea BC, cum ergo sit Aqueus humor aequè aut quasi aequè densus, atque Cornea, procedet radius BC in punctum D, cadetque ad anteriora protractus in punctum E; sed ne dicas, si poneretur humor Aqueus rarior Cornea, futuram refractionem à perpendiculari, &casurum radium refractum trans A in sinistram; obstat tenuitas Corneae, &aër ante ipsam, ita ut refractio inclinationem radij AB, non possit omnino compensare.