# Oculus, hoc est fundamentum opticum 82-2

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/82-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/82-2

CAPVT III. DicenConcl. 3. Icendum 3. Radium humori Aqueo inhaerentem non esse radium formaliter visorium. Sit.n, per part. 2. caput experimentumque 3 cereum punctum A, illitum concauo tubi vitro, lapsum in Corneam radio AB, in quam refringitur ad perpendicularem, ut dictum, & sit refracta linea BC, cum ergo sit Aqueus humor aequè aut quasi aequè densus, atque Cornea, procedet radius BC in punctum D, cadetque ad anteriora protractus in punctum E; sed ne dicas, si poneretur humor Aqueus rarior Cornea, futuram refractionem à perpendiculari, & casurum radium refractum trans A in sinistram; obstat tenuitas Corneae, & aër ante ipsam, ita ut refractio inclinationem radij AB, non possit omnino compensare.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
