# Oculus, hoc est fundamentum opticum 83

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/83

Cadet ergo radius refractus, semper ad dextram radij AB. & tamen secundum allatam experientiam, cuiuis obuiam vergere deberet in punctum F, ad sinistram partem puncti A. Radius igitur in humore Aqueo receptus non est formaliter visorius: quod erat demonstrandum. Haec demonstratio à fortiori multo magis ostendit in tunica Cornea Radium visorium non esse. Illic enim radius refractus BC, semper cadit in E. experientia tamen teste, res visa transfertur in F, per alium igitur id radium oportet fieri. Possent & aliae ex alijs experientijs demonstrationes huc afferri, sed quia contra hanc Conclusionem nemo esse videtur tempus lectori non cripiam. Sufficit Physico illud vnicum: Aqueus humor (quod nemo negat) non viuit; ergo non sentit. Procurro igitur ad alia, REPROBATVR RMDIVS IN Arachnoidem anteriorem impactus. CAPVT IV Icendum 4. Radius formaliter visorius non est Dis, qui extimam Humoris Crystallini superficiem conuexam tantum attingit. Superficies alicuius rei duplidupliciter sumitur: largè & physicè, ut cum superficiem humarii corporis facimus cutem: strictè & Mathematicè, cum videlicet longitudinem & latitudinem solam exclusa omni profunditate intelligimus. Haec ergo Conclusio singnificatu posteriore procedit, nam prior inuoluetur Conclusione sequente. Radium ergo in hanc superficiem profectum non esse fotmaliter visorium, probatur varijs ijsque efficacissimis argumentis. Radius in conuexam Crystallini extremitatem protensus nec est visorius qua parte humori Aqueo inhaeret, neque qua parte Crystallini superficiem insidet: Ergo nulla sui parte est visorius.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
