# Oculus, hoc est fundamentum opticum 84

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/84

Quod non est visorius in quantum subiectatur in Aqueo, probatum est Conclusione & capite antecedente. Et confirmatur ex communi omnium Phylosophorum sententia; quia humor Aqueus animalibus & vitalibus spiritibus caret, &c. Quod non sit Visorius prout supremam Crystallini extensionem occupat, euidens est, quia ex superius in I. parte huius libri capite 13. ostensis oportet ut radius visificus sit longitudo quantacunque tandem; at ex hypothesi, id quod radius ex Aqueo versus Crystallinum profectus, sibi in eiusdem extremitate vendicat, est indiuisibile punctum; non ergo est ipsum radius formaliter visorius. Quia tunica Cornea, humor Aqueus atque anterior Crystallini superficies, sunt concentrica, ut dictum l. I, p. 1. c. 8. & 9. consentitque Keplerus in Paralipomenis c. 5. n. 2. p. 171. & alij passim melioris notae Optici atque Anatomici. Ergo radij ab obiecto directè visui opposito, plerique recta absque ulla refractione in Crystallinitunicam anteriorem accident, sunt enim perpendiculares; igitur obiectum sub ipsis comprehensum, aequali claritate & distinctione videbitur. cui tamen repugnat & sensus & consensus omnium. solus enim axis opticus est, qui irrefractè, ideoque distinctissimè rem ob oculos ponit. Sit obiectum visibile AB, radians in Corneam CD, & vlterius in humoris Crystallini EFK, extimam tunicellam EF, radios quoscunque, & quia AE, & BF sunt perpendiculares, ij puncta sua A & B prae reliquis fortissimè potentiae visiuae in organo, videndi quod superficies EF nunc statuitur esse, impriment: ideoque punctum A percipietur in puncto E, sub radio EA, & B sub FB, in puncto F. Nunc per experientiam 2. c. p. 2. l. 1.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
