# Oculus, hoc est fundamentum opticum 87

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/87

Neque per radios CF & DE, quod ex vno puncto profluant, euadent: nam etiam tunc, cum res vna geminatur, radij eam deferentes, ab vna eademque re promanant: accedit amplius, quod FI atque EH refracti interueniant, qui magis pro multitudine, quam vnitate rei visae faciunt. At dicent, eosdem radios FI & EH, licet refractos, inuicem tamen inclinari, ideoque protractos in anteriora, tandem concurrere, & ob illum communem concursum, rem vnam videri. At contra est ; 1. quod per illos radios non fit visio, nam tantum secundum punctum Araneae inhęrens sunt visorij. Deinde quod res vna, situ euerso multiplicetur, per radios intra ipsum rei visum locum & oculum mutuo concursu intersectos; vt c. 8. patet. situ vero crecto multiplicata in distantia maiore, radiorum communem sectionem nanciscitur, post verum rei visae locum: si igitur communis radiorum istorum coitio rem vnam visui praebet, necesse est id in hisce etiam casibus euenire: cui tamen experientia aduersatur. Praeterea quid dicent aduersarij in ijs casibus, qui hanc radiorum conuenientiam penitus excludunt? quales sunt c. 6. de turrium cacuminibus geminatis propositi: quales etiam sunt in Sole, Luna, alijsue sideribus simili modo multiplicatis? &c. Nam Luna, aut Stella quaeuis per duo foramina conspecta, geminatur, per triatriplicatur, &c. radiorum tamen ullum communem conta. cursum fieri prorsus ἀδύνατον. Accedit huc experientia 9. capite 12. l. 1. partis secundae recensita. Vt in ipso eiusdem videre est schemate, in quo hîc resupto, eadem sphaerula K radios rectos in pupillam spargit, mutua sectione vnitos, nihiloninus tamen non vna sed multiplex esse ab oculo creditur. Si ergo hîc radiorum multitudo ab vno obiecto in oculum fluentium, rem vnam multiplicem ostendit, quid caussae est obsecro, quod simile quid in nostro proposito non fiat? Dices ab oculo petendam. Quaenam ergo, quaeso illa? Nam radij quidem FI & EH, Araneam invadunt disiunctis in locis, sicut radij ex K sphęrula in oculum delapsi. Dices radios in I & Hacceptos, concurrere introrsus ad punctum K; at quid hoc ad rem (dato, minimè tamen acceptato, quod dicitur,) cum etiam radij ex pilula K in Araneam oculi D allapsi, alicubi post illam introrsus protracti concurrant? nónne ante concursum K, actio videndi absoluta est in H & I? quid ergo radij HK & IK, ad vnitatem rei visae conferunt?

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
