# Oculus, hoc est fundamentum opticum 88

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/88

imò etiamsi daremus, aliquod ad videndum inde momentum peti, tamen illud ad multiplicationem obiecti visi potius inuitaret, quam ad vnitatem credendam alliceret, nónne enim KI & KH in infinitum protracti à se semper in diuersissima locatendentes, rem visam in vno loco ostendent? cum locus rei visae ex tendentia radij visorij desumatur, ut ostensum hoc I. 2. parte I. c. 4. & 13. in probatione 2. Cum ergo nihil verosimilitudinis in dictis casibus afferri valeat, & ex vno absurdo in aliud abeatur; firmiter & pro comperto habendum est, superficiem extimam Araneae radij formaliter visualis domicilium non esse; id quod probandum erat.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
