# Oculus, hoc est fundamentum opticum 92

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, REPROBATVR RADIVS ARANEAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/92

quia sub magno augulo refractionis beneficio, illam apprehendit, & magnam contrario paruam; vnam multas, & plures unam, uti ex innumeris experientijs in confesso est &c: ita fieri nequit, ut hemisphaerium in angulum coercitum, hemisphaerium esse oculus iudicet. Sed 5. cùm id oculus hemisphaerica capacitate praeditum arbitretur, quod non tantum ante, sed etiam iuxta se ad latera, per radios axi optico perpendiculares incurrit, &ce hinc efficitur, fieri nequaquam posse, ut quiduis angulo quocunque conclusum, hemisphaerij nomine ad oculum veniat. Quare cum oculus omnia sub angulis visa minora esse censeat hemisphaerio, in Crystallinum autem totum hemisphaerium angulo qui recto non multò maior sit, compingatur; oculus è contra hemisphaerium semper amplissimum videat, sub angulo nullo, aut quasi nullo; impossibile est radios in Crystallino efformatos, esse formaliter visorios. &c. Per experientiam tertiam parte 2. c. 3. recensitam, punmctum I trans tubum respectu oculi in sinistra, punctum Heis cundem, versatur in parte dextra & utrumque tamen iacet in eodem incidentiae radio IN, quòd vnico lamellae intercedentis inter H & N ictu, utrumque punctum I & H visui adimatur: igitur cum vnius radij sit vna incidentia, vna eademque inclinatio, tam punctum I in sinistra, quam H in dextra refringetur vna & eadem refractione, primum in Cornea, deinde in humote Crystallino: Sit exempli caussa radius incidens AB, in quo utrumque punctum iacet, Isinistrum ultra tubum apud A, H dexrrum cis tubum apud B3radius igitur in B puncto Corneae refringetur ad perpendiculum ex B super Corneam excitatum, eritque ob eam caussam linea refractionis BC, cadetque foras protracta inter AB & EC, ideoque magis erit dextra quam A B rursus, quia BC incidit ad C in superficiem Crystallini humoris Aqueo densioris, iterum fiet refractio ad perpendiculum ex C super humorem Crystallinum erectum, fietque radius refractionis GD, qui productus foras cadet in E, partem adhuc dexteriorem: quare totius radij incidentis AB locus translatus est in E, per refractionis radium D E; igitur si visio in humore Crystallino sit, necesse est tam punctum I, quàm H, in figurac. 3, p. 2.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
