Latin
REPROBATVR RADIVS ARANEAM
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 93
Unproofread scanNot analysed yet
adducta, siue in adiecto schemate, tam punctum A quam B, radio AB delatum, cadere in partem dexteriorem, quàm fuerit radius incidentiae; cui tamen refragatur veritas experientiae, quia retrahitur in locum sinisteriorem. Impossibile igitur est veritatem experientiae cum ista doctrina Crystallinum humorem formale visus organum faciente, stare. falsum ergo est, radium in Crystallino receptum, esse verè &vltimo visualem. Neque minus efficax demonstratio trahitur ex c. 7. &S. l. 1. p. 2. vbi vnius puncti in vicinia oculi, visi multiplicatio contingit situ &loco permutatis: nam simulacrum foramine dextro illapsum, concedit in locum sinistrum, &ingresT. P. F sum sinistro foramine, considit parte dextra; uti adiunctum schema docet; in quo visibile punctum D, mittit tres radios, per tria foramina A, B, C, lamellae alicui incisa, quos tres radios dum excipit oculus, videt punctum D in vicinia positum triplicatum secundum foramina, sed situ permutato, ita ut imago per A, in sinistra oculi parte re A. c cepta, venerit à puncto dextro D; &per C in parte oculi dextra, profluxerit ab eodem D, iam sinistro; per B in parte oculi sublimiore acceqta, affulserit, ab eodem puncto D, iam humiliore, cuius contrarium debebat fieri, si humor Crystallinus visionem eliceret: radius enim DA in sinistram Corneae partem obliquus, rem visam magis in sinistram; &dexter DC, amplius in dextram refringet, &multo amplius ambobus id accidet in Crystallinum allapsis. Considera adiunctum schema: A est punctum visibile, foramen in lamella sinisttum B, dextrum C; incidentes radij in Corneam per foramina AD, &AE: refracti in eadem DF, ⪚ refracti in Crystallino FH, &GI: igitur A sinistro radio AD, allatum, cadet &videbitur in Kloco magis sinistro, radio verò dextro AEdeportatum, spectabitur in L: quod tamen est contra experientiam. Non igitur visio fit in humore Crystallino. Capite 8. partis 2. l. 1. affertur experientia, qua vnica res per plura foramina spectata, vnica tantum apparet.