# Oculus, hoc est fundamentum opticum 94

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, REPROBATVR RADIVS ARANEAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/94

Neque huic experimento satisfacere possunt, qui videndi vim humori Crystallino tribuunt. Cum enim Conclusione priore argumento 5. fusè demonstrauerimus, id in caussas & radios extra oculum assumptos referri nullo modo posse, quae rationes huc etiam sunt traducendae; necessario id radijs aut simulachro rei visae in oculum recepto est attribuendum. Sed quibus id radiis, aut cui idolo dicant, velim, opinionis huius assertores? Non radiis in Cornea aut humore Aqueo refractis, tum quia non sunt illi visorii, ut iam saepè ostensum; tum quia etiamsi essent, vnum tamen punctum per plura foramina admissum semper in plura loca, & situ recto parteque eadem constituta distraherent, iuxta Dicendum 4. & priora: cum quibus tamen experientia non conspirat. In humoris igitur Crystallini penetralia sese recipiant oportet, indeque suae denfensionis tela promant. Sed quaenam illa? Etenim si radii AD, AE, in resumpto prioris demonstrationis schemate, in Cornea refringuntur secundum radios DF & EG; & si isti in Crystallinum veniunt secundum refractos EH & GI, quomodo vnum idemque punctum A, in duo dissita loca K & Lper radios (secundum aduersariorum sententiam) HK & ILultimo visorios translatum, apparebit vnum & non potius duo? Dicent fortassis id propterea euenire, quod duo radij FH & GI in Crystallino refracti conueniant in vnum punctum in eodem, & sic vnum simulachrum depingant. Sed contra: 1. Etiamsi duo dicti radij conuergant in vnum locum, nihiloninus tamen ipsi antrorsus eo amplius diuergunt, & cum res visa in ipsis diuergentibus appareat, necesse est in duobus locis videri. Dices rem visam non secundum ipsorum directionem percipi, sed illic sentiri vbi rei visae idolum existit in oculo, quod cum vnum sit ex hypothesi, rem vnam apprehendi. Sed contra, 8.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
