Latin
CAPVT VI
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 97
Unproofread scanNot analysed yet
An autem rarior, vel densior, aut aeque densus sit, infallibiliter exploratum nondum est, propterea quod hoc exploratu valdè difficile existat, ob vtriusque tam Crystallini, quam Vitrei instabilitatem: mox enim vt exempti ab oculo fuerint, non tantum firuram natiuam, &lęuorem attactu quocunque facillimè exuunt, flexibiles &tenacitate exasperabiles in omnem partem; verum etiam consistentiam &colorem, adeoque transparentiam in diuersa mutant: vt fusius ostendetur Dicendo sequenti, &ostensum est in antecedentibus. Sunt tamen indicia &rationes non contemnendae, quibus suadeatur Vitreus humor esse rarior, humore Crystallino, Est eodem fluxibilior, ut constat oculum aperienti. Vitreus humor minus terminat visum quam Crystallinus; magis transmittit species eodem: vt constat in oculo per medium secto, &c. Etenim si quis oculum integrum per axem &neruum opticum diuidat, tunicasque ita fectas &humore Vitreo repletas visui exponat, decipietur is, &cauitatem Retinae planè vacuam putabit: id quod tam mihi quam alijs haud taro vsu venit. Vnde hoc, nisi à purissima humoris Vitrei perspicuitate? Accedit Refractio ab experientia, &ratio ab vtrisque desumpta. Nam si obiectum aliquod album,a lucidum, aut alias lucu 2. Confule caput lento colore praeditum aspicias, quale est Sol, Luna, lux in parietem allapsa, portio distincta albi parietis, fan vel lampas accensa, &c. ferrum ignitum, quod duplo vel triplo ampliatur aspectui, quam si non ignitum existat: Semper admota inter oculum &rem visam opaca lamina, fiet res visibilis minor, sed distinctior ex illa parte, ex qua lamina intrauit. Et quanto plus abscondit ingressu suo lamella, tanto amplius ex illa parte fugit, &in contrariam sese coarctat res visa integra nihilominus permanens, quòusque lamella multum Eauerircho Stainck multum inillam pattem subintrocat. &c. Huius rei ratio videtur à sola refractione, quae sit in humore vitreo à perpendiculari linea, peti debere. Quod ut ostendam, suppono radios perpendiculares esse fortiores obliquis, speciesque viuaciores deferre. Deinde Crystallini anteriorem conuexitatem, tunicae Corneae esse concentricam.