Latin
CAPVT VI
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 99
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi verum videatur, quod asseritur; Crystallinus tamen per se etiam limpidissimus &transparentiae longè sincerissimę existit, nam si tunicae illaesis humoribus dissecentur, Vitreo humori innatans, ab eodem discerni visu difficillimè potest: cuius rei periculum frequens feci. Ad 3. Conceditur experientia, praesertim si visibilia eiusmodi aliquanto sint remotiora, passus, verbi caussa, sex, 10. 20. 100. &c. nam vicina ad spithamam, passum vnum vel duos, sensibiliter id vix praestant: negatur tamen id fieri sola Refractione in humote Vitreo: quod enim assumitur, radium perpendicularem prae omnibus obliquis principatum ducere, conceditur; sed quod propterea reliquorum omnium vim ita retundat, ut efficaciae nihil habeant in Crystallino, solique perpendiculares ibidem dominentur, negatur. Nam etiam reliqui obliquè in Corneam &Crystallinum ingressi, potentiam videndimouent, &quia in illis refringuntur ad perpendiculares, dextri quidem adhuc dexteriores &sinistri sinisteriores euadunt, &sic visibile dilatatur quidem, sed interim minus distinctè videtur. Sit visibile AB, mittatque perpendicuNx. lares radios AC, &BC, qui si soli officio repraesentandi obiectum AB fungerentur, necessario Vitreus humor rarior esset, ut experientia salua consisteret: nunc autem quia punctum A, &B, alios etiam obliquos mittit radios, quales sunt AD, &BE, &c. hi, quia obiectum forte, quale est lucidum aut insignitè album, &c. deferunt, etiam apti sunt potentiam sua virtute ad se allicere, hinc non tantum perpendicilariter, sed etiam obliquè ingressi mouent. cum autem obliquè ingressi refringantur ad perpendiculares, ut AD, refringitur secundum radium DF, in Cornea &Aqueo, &B Esecundum BG, uterque tandem in Ctystallino secundum EH, &GI; &sic ijdem radij HK. atque IL foras eiecti, visibile AB dilatant latant secundum capacitatem KL:ita vt ipsa necessario non debent adscribi humori Vitreo, cum possit Crystallino, ut dictum. &ex hoc capite humor Vitreus aut aequè densus aut aliquanto densior admitti posset Crystallino: nihiloninus enim tota ampliatio &confusio ex sola refractione in Crystallino habita defendi valeret.