Latin
NERVVS OCVLI OPTICVS, ET
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum xix
Unproofread scanNot analysed yet
NERVVS OCVLI OPTICVS, ET partes ex ipso pronascentes. CAPVT III. Lter neruus ex quo interior oculi substantia tanquam nucleus è caule pronascitur, dicitur Opticus, &prodit ex ipsâ meninge tam durâ, quàm molli, ipsaque cerebri medullâ, &per angustos cranij meatus intra frontis atque nasi promontorium, tereti canale descendens, tandem ex latere eiusdem nasi Foramen Nerui Ohaud procul à foramine nerui Animastici per proprium, eumque roptici. tundum cauum erumpit, &in tres principales oculi tunicas euoluitur: quarum extima à durâ matre seu meninge generata, est &Sclerotidicitur Sclerodes, latinè consolidatiua, opacâ sui portione posteca tunica riore, perspicua anteriore, quae appellatur Cornea. ChoroiMater pla explicatur in choroidem posticam &latentem des tunioculi tunicam, nec non Vueam anticam atque patentem. ca. Id quod intra hanc tunicellam versatur, prouenit ex ipsius cerebri medullâ, &post nerui dilatationem in tenerum, delicaRetiformis tuni tum, fragilemque expanditur folliculum haud absimilem vesicae, ca, tunicae choroidi ubique contiguum, processibus ciliaribus commissum: &quia nonnihil varietatis aspersum habet ex innumeris venulis ipsam perreptantibus, nomen Retinae inuenit potiùs, quàm (ut nonnullis placet) à similitudine figurae. Sic enim &sclerotica &Choroides tunica Retiformis dici posset, quod extremo retis sacco, non minus sit similis, quam ipsa tunica Retina, cuius concauitas superat superficiem hemisphericam, &sinu, suo humorem Vitreum arctè ubique complectitur, qui anteriore sui parte Cristallini medietatem excipit, &processibus ciliaribus tanquam diaphragmate ab humore Aqueo secernitur. Qui quidem processus humorem Christallinum medium veluti Zonâ circumcirca arreptum, liberè in centro sui firmiter suspensum tenent, &densitate natiua, opacitate atque pectinibus, seu corona radiosa, speciebus lucique &Aqueo humori transitum negant.