Latin
PORISMATA
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum xv
Unproofread scanNot analysed yet
Scopus a. huius: tractationis non est vniuersam Opticen hac vice persequi, quod infinitum esset, sed tantum inquirere anguli visorij modum, &quod inde sequitur, vbi &quomodo visio contingat; quae res vna hactenus huius scientiae tractatores maximè torsit, multasque obscuritates &difficultates passim inuexit; nam hac parte ignoratâ, frustra suos angulo visorio, utpote tenebris merso, limites adsignamus, frustra coni optici verticem immobilem hic illicué statuimus, in rebus denique mensurandis continenter fluctuamus. Totam autem materiam à in tres libros diuidemus. In quorum primo Praecognita afferemus, ex Anatome Oculi varijsque experientijs conflata. Secundo ex natura Refractionis in genere primum, deine ex ea quae in oculo contingit specialiter, Radium formaliter visorium perscrutabimur. Tertio demum miraculosa specierum visibilium arcana, pro instituti nostri ratione, in conspectum adducemus, &angulum visorium declarabimus, problematisque multis satisfaciemus.