# Refractiones coelestes 101

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, DE INVESTIGANDA REFRACTIONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/101

pedum in diametro) cuius axis vtrinque Polos mundi exactissimè respicit, firmato in eius meditullio Cylindro, & in circumferentia circumductis correspondentibus Pinnacidiis, obseruetur Solis Declinatio iuxta Solstitium aestiuum, idque etiam ab ortu eius vsque in Meridiem, & deinde vsque in occasum, in certa Altitudine, quae vbique vna beneficio alterius Instrumenti, vtpote Quadrantis vel eiuscemodi, quod Solis eleuationem diligenter metiatur, annotanda venit. Hinc per cognitam in nota subsimitate apparentem Declinationem, Refractio in Circulo verticali vna constabit. Haec ille, qui & modos deinde fusè persequitur, quibus obseruanda calculis subigantur. Sed hi modi, penuria instrumentorum, vsus incommditate, temporis iactura, calculi ignorantia, difficiliores sunt, quam vt Tyronem vel etiam rebus Astronomicis mediocriter tinctum, iuuent. Quare alij faciliores exquirendi. Keplerus ex data superficiei Atmosphaericae altitudine, & Radiorum in eandem inclinatione rem aggressus est; sed ex dictis palam est, neque Altitudinem superficiei illius aut stabilem aut cognitam, neque inclinationem vllam in ea datam vel notam esse. Alia igitur excutienda quercus. REFRACTIONEM SOLIS HORIZONTALEM PER ECLIPSIN LVNAE CENtralem Horizontalem, inuenire.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
