# Refractiones coelestes 102

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, CAPVT XLVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/102

Illi quidem, qui in Sphaera recta habitant, singulis mensibus, simile quid attentare possunt, in plenilunio; tunc enim eadem contingent circa duo magna luminaria; neque obstat quod in circuli maximi diametro centra sua non collocent, ob latitudinem videlicet Lunae; sufficit enim quod in eodem circuli maximi plano versentur, quod planum, cum in Sphaera recta cum horizonte vero congruat, & horizonti sensibili illius Sphaerae semper aequidistet; manifestum est, singulis mensibus, in aliquo saltem, illius Sphaerae loco, hanc pranxin exerceri posse. quod priuilegium aliis Sphaerae sitibus haud est concessum; neque sine multis cautelis ad vsum sub illis deduci potest. Quare aliae rursus ineundae sunt viae. Si prius tamen aliud commune quoddam, in speciem, offendiculum amolitus fuero.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
