# Refractiones coelestes 103

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, SCRVPVLVS CONTRA DICTA ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/103

vnde etiamsi eundem angulum BAC, viis praemonstratis rectè peruestigem, non tamen ideo angulum Refractionis solaris BDC, nanciscar, &c. Ergo planè labor iste inanis videtur. Respondeo 1. Tychonem Brahe, Angulum BAC, pro angulo Refractionis sumpsisse, Progymn. parte 1. pag. 93. & sequentibus. Neque vnquam tamen insinuasse, quod non sit angulus Refractionis solaris. Quod igitur illi licet, mihi fas est. Respondeo 2. Angulum BAC, appellari Refractionis angulum, non quia sit, in rigore, sed quia hic angulus sit ille, qui in coelo Refractionis angulo BDC correspondeat; Refractio enim Solem C, exaltat, & facit ad oculum A, ipsum in plano Refractionis, (quod est planum circuli verticalis, per verum C, & apparentem locum Solis B traductum) videri sub angulo BAC, qui propterea Angulus Refractionis est; non formaliter, sed effectiuè & finaliter. Nam Refractionis angulus BDC, propter hunc eruendum, inquiritur; si ergo hic absque illo inuento sciri potest, finis breuiore compendiopossidetur. Respondeo 3. Esse quidem BDC angulum Refractionis, in re, maiorem angulo BAC, differentiam tamen ratione sola, non sensu percipi, propter nimiam Solis à terra remotionem: ita vt latera AC & DC, quasi aequalia, aut parallela videri queant: circulique ex centris A & D, ad C vsque descripti, sensu aequales, &c. Quod vt ostendam. Pono semidiametrum terrae ad semidiametrum Solis esse vt 2. ad I1. Pono secundo, semidiametrum terrae ad semidiametrum Eccentrici Solis esse, vt 1. ad 1200. Pono tertio, semidiametrum terrae esse milliatiorum Germanicorum Pono quarto, obliquam vaporum horizontem obsidentium, & ad refringendum aptorum, crassitiem esse vt summum, milliariorum Germanicorum, 142. quod est latus AD. Vnde sequitur diametrum Solis BC, esse 9460, milliariorum Germanicorum. Semidiametrum BA, Eccentrici Solis, esse mill. Germ. 1032000. Angulum vero Refractionis BDC, esse, 31', 31', 2, 51´. BAC. IV*

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
