Latin
REFRACTIONEM SOLAREM VERA
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 104-2
Unproofread scanNot analysed yet
REFRACTIONEM SOLAREM VERA AVT OCCVBITVS HORA, FAORTVS cillimè absque calculo eruere. CAPVT XLVIII. D hoc quatuor praeexigo, 1. Lineam meridianam, neque hilum quidem Adeuiantem. 2. Quadrantem in gradus &minuta saltem prima exactissi mè diuisum. 3. Veram ortus aut occasus horam ex calculo minimè fallaci, aut Quadrante, Astrolabio vel simili horologico instrumento fidelissimo, &c. praescitam. 4. Horologium aliquod Mechanicum, quod scrupula horaria singula ad amussim indicet, &horas ita accuratè percurrat, vt vno die naturali cum Sole ad Meridianum reduce, perfectè redeat, neque vnicum quidem horae scrupulum à motu Solis diurno discrepet. Exacta quidem, sed non impossibilia requiro; vtpote quae hic Ingolstadij, labore non nimis magno praestemus. Rotula enim indici subiecta, sir gula spatia horaria, in 60. aequales partes diuisa habet, &sic index scrupula horaria facile monstrat. Pondera etiam, augenda vel minuenda sunt, donec cursui Solari, vna indicis reuolutio a quetur. quibus certò habitis: Quando Sol Meridianum occupat, id quod exlineae Meridianae inumbratione haud aegrè cognosces, statuatur index ad horam duodecimam Vsualem, Germanicam, aut 24.